Latin
247
Robert Boyle, Chymista scepticus 247
Unproofread scanNot analysed yet
Clavem, in Apologia sua, de quibusdam loquens Experimentis, quorum adjumento Mercurii Metallici in Metalla nobiliora figi possunt, subjungit; se loquutum de Argento vivo à Metallis prolicito, quòd vulgare ob nimiam frigiditatem, &humiditatem, nimium concoctioni sit contumax: cui operationi licet paulò ante Mercurios Corporum Metallicorum in genere praescribat, praecipuè tamen Mercurium arte ab Argento extractum commendat. Atque alibi, eodem libro, nobis refert, seipsum expertum esse, nuda coctione Argentum vivum ex Stanno prolicitum posse quadam Causa Efficiente, ut loquitur, in purum Aurum mutari.