Latin
251
Robert Boyle, Chymista scepticus 251
Unproofread scanNot analysed yet
tot etiam Supphiricu Sulphaera, Sapphirica Salin, Sapphirici Mercurii, &eIdem verum etiam est de Turtridibus, &Gemmis aliis universis. Ex quo loco (Elentherie) arbitror te existimaturum, meposse sine temeritate concludere; vel Opinioni meae favere Paruerisum, vel Parcelsi Opinionem non semper fuisse eandem. Sed, quia in pluribus aliis locis Scriptorum suorum loqui multò aliter videtur de Tribus Principiis, &Quatuor Elementis, suffecerit mihi ex adducto loco inferre, quod, si Doctrina ejus non consistat cum ea parte Doctrinae meae, in cujus patrocinium affertur; valdè sit cognitu difficile, quaenam de Sale, Sulphure, &Merturis Opinio ejus fuerit; proindeque; quod nos, circa colloquiorum nostrorum initium, cum ratione provinciam subterfugerimus ipsum vel examinandi, vel oppugnandi. Nescio, debeamve hac occasione adjicere, Illa ipsa Corpora, quae Chymici Phlegma &Terram appellant, adhuc à simplicitate Elementari recedere. Communem Terram &Aquam frequenter id facere, non obstante recepta contraria Opinione, ab ipsis modernis Peripateticis sagacioribus non negatur. Et certè, plurimae Terrae Corpora sunt multò minus Simplicia, quam communiter ipsi etiam Chymici imaginantur, qui non adeò consultò agunt, dum Terras promiscuè in istis praescribunt adhibentque Distillationibus, quae alicujus Capitis Mortui mixturam, ad impediendum confluxum materiae, ejusque partes crassiores retinendum requiruntur.