Latin
252
Robert Boyle, Chymista scepticus 252
Unproofread scanNot analysed yet
Deprehendi enim, quasdam Terras, Distillationis adminiculo, Liquorem largiri, valdè admodùm ab inodoro insipidove distantem: estque nota Observatio, quam plurima Terrae pinguioris genera à pluviae injuriis praemunita, atque à seipsa in productione Vegetabilium absumenda praepedita, progressu temporis Nitro impraegnata inveniri. At reminisci me oportet, Aquam, &Terras, de quibus hic mihi loquendum, istiusmodi esse, quales à Corporibus mixtis, Ignis beneficio separantur; ideoque, ut sermonem meum ad tales restringam, tibi referam, videre nos Phlegma Vitrioli (exempli ergo) potens admodùm esse contra Ustiones remedium; celebremque &expertum Medicum novi, cujus id est à suspicione immune (ipso mihi fatente) Arcanum ad duros obstinatosque tumores discuriendum.