Latin
253
Robert Boyle, Chymista scepticus 253
Unproofread scanNot analysed yet
Phlegma Aceti ex Vino, licet admodùm lente in furno Digestionis elicitum, de industria fui expertus, reperique interdum, illud vim habere, dulcedinem Saccharinam è Plumbo, cunctanter licet, extrahendi; quantumque memini, diutina Digestione Corallia in eo ipse dissolvi. Phlegma Saccharo Saturns peculiaribus admodùm pollere Qualitatibus perhibetur. Plures spectabiles Chymi. ci docent, ipsum Margaritas dissolvere, quae, ejusdem Concreti Spiritu praecipitatae, eo ipso (ut ajunt) Volatiles redduntur: quod ab egregiae fidei viro, ex ejus Observatione propria, mihi fuit asseveratum. Phlegma Vini, pluresque sanè alii Liquores, qui sine discrimine ad sterquilinium ceu Phlegma damnantur, Qualitatibus imbuti sunt, quae eos &à mera Aqua, &à se invicem faciunt discrepare: cumque Chymicis visum sit, Caput Mortuum illius, quod distillavere (postquam Aquae affusione Sal ejus extraxerunt) Terram Damnatam, sive simpliciter Terram, appellare; dubitari potest, sintne istae Terrae omnes perfectè similes; vixque res est sub dubium cadens, earum nonnullas esse, quae irreductae ad naturam Elementarem adhuc persistunt.