Latin
CHYMISTAE SCEPTICI
Robert Boyle, Chymista scepticus 261-2
Unproofread scanNot analysed yet
vel in forma Liquida; atque hic Liquor sit, oportet, vel inflammabilis, &cenlebitur Oleum; vel non inflammabilis, subtilis tamen, &pungens, &vocabitur Spiritus: vel denique iners, &insipidus, &appellationem Phlegmatis sive Aquae sortietur. Et, quod partem fixam sive Caput Mortuum spectat, communiter constabit ex Corpusculis, partim in Aqua solubilibus, sive sapidis (inprimis si partes Salinae adeò Volatiles non fuerint, ut ante avolaverint) quae Sal ejus fixum constituunt; &partim insolubilibus &insipidis, quae idcircò appellationem Terrae sibi videntur vendicare. Verum enimverò, quamvis ex hoc fundamento quis facilè praedixerit, differentes Substantias, ex perfectè Mixto Corpore, Ignis ope, impetrabiles, ut plurimum ad Quinque nuper memoratos Materiae status reductum iri, attamen non statim sequitur, Quinque has distinctas Substantias Corpora fuisse simplicia, &primigenia, in Concreto sic prae existentia, ut Ignis ea nonnisi disjungat. Praeterquam quod non constet, omnia Corpora Mixta testantibus id Auro, Argento, Moronria, &c.) quinimò nec fortè omnia Vegetabilia (quod patere potest ex eo, quod suprà diximus de Caphura, Benzoni, &c.