Latin
CHYMISTAE SCEPTICI
Robert Boyle, Chymista scepticus 262-2
Unproofread scanNot analysed yet
)Ignis adjumento in ejusmodi praecisè differentia Materiae Schemata reduci posse. Neque nobis Experimenta prius allegata permittent, separatas has Substantias pro Elementaribus &incompositis habere. Nec sufficienter probat, ea esse talia Corpora, quae nomina ex Chymicorum placito iis indita mereantur, quod analogiam quandum, quoad Consistentiam, vel quoad Volatilitatem, vel Fixitatem, vel etiam quoad aliam quampiam obviam qualitatem, cum Principiis praesumptis, quorum nomina iis tribuuntur, habeant. Etenim, ut supra dicebam, non obstante illa similitudine, qua sibi invicem in una aliqua Qualitate respondent, talis esse poterit in aliis disparitas, ut ei magis sit consentaneum, ipsis Appellationes differentes imponere, quam est similitudinis, ipsis unam &candemdare. Et sanè, nonnisi radior aliquanto modus videtur de natura Corporum judicandi, sine haesitatione concludere, illa ejusdem esse oportere naturae, quae in istiusmodi aliqua Generali Qualitate, ut sunt Fluiditas, Siccitas, Volatilitas, &similia, conveniunt, cum singulae ex istis Qualitatibus, sive Statibus Materiae, magnam varietatem Corporum, alias discrepantis admodùm naturae, possint comprehendere: uti videre est in Calcibus Anti, Vitrioli, &Talci Veneis, cum Cineribus communibus comparatis, qui tamen sunt admodùm sicci, Ignisque vehementia, aequè ac illi, fixati: &,uti colligere etiam ex eo licet, quod prius observavimus circa Spiritum Buxi, qui, quamvis sit Liquor Volatilis, Sapidus, nec Inflammabilis, aequè ac est Spiritus Cornu Cervi, Sanguinis, aliique (undè &hactenus appellatus fuit Spiritus, &pro uno Ligni, ipsum largientis, Principio habitus) potest tamen, ut tibi dicebam, in duos Liquores subdividi, à se invicem differentes, quorumque saltem alter à maxima parte caeterorum Spirituum Chymicorum discrepat. Verum tu ipse poteris, si lubet (pergit Carneades) Hypothesi à te propositae accommodare quaecunque alia particulari praegresso Sermoni applicari posse judicaveris. Intempestivum enim mihi arbitror, hoc tempore ulterius me immiscere Controversiae, quae, cum nunc ad me non spectet, mihi libertatem relinquit tempus mihi opportunum amplectendi, quo meam ipsius de ea sententiam depromam.