Latin
CHYMISTAE SCEPTICI
Robert Boyle, Chymista scepticus 264-2
Unproofread scanNot analysed yet
Eleutherius intelligens Carneadem nonnihil reluctari plus temporis in hujus opinionis disceptatione insumere, animumque fortè inducens ansam hinc arripiendi ad ipsum pelliciendum, ut alio tempore fusius de ea disserat, consultum non judicabat, tunc temporis amplius quidquam apud eum de proposita opinione memorare, sed hunc in modum eum alloquebatur. Arbitror, non opus esse tibi in memoriam revocare, Carneades, &Ternarii Principiorum Numeri, &Quinque Elementorum Patronos conari una atque altera ratione speciosa Experimenta sua fulcire: atque nonnulli inprimis ex posterioris Opinionis Fautoribus (quibuscum habui consuetudinem, quosque viros doctos reperi) hanc rationem necessitatis Quinque distinctorum Elementorum assignant, quod, secus si esset, Mixta Corpora non possent ita componi, ac temperari, ut debitam Consistentiam &convenientem durationem obtineant. Sal quippe (inquiunt) Soliditatis &Perennitatis Corporum Compositorum est Basis, sine qua Quatuor Elementa reliqua variè equidem &solutè possent misceri, attamen manerent incompacta.