Latin
CHYMISTAE SCEPTICI
Robert Boyle, Chymista scepticus 269
Unproofread scanNot analysed yet
Cum denique illae ipsae Substantiae, quae ita sunt separatae, non sint Corpora pura, &Elementaria, sed nova genera Mixtorum. Cum, inquam, haec ita se habeant, mihi permittes, spero, inferre, Vulgaria Experimenta (fortè addere potuissem, Argumenta etiam) à Chymicis allegari solita ad probandum, Tria ipsorum Principia Hapostatica adaequatè omnia Mixta Corpora componere, non esse adeò demonstrativa, ut virum circumspectum ad acquiescendum in ipsorum Doctrina adigant, quae, donec eam melius explanent, probent.