Latin
CHYMISTAE SCEPTICI
Robert Boyle, Chymista scepticus 270
Unproofread scanNot analysed yet
que, perplexa sua Obscuritate aptior est, ut crucem figat, quam satisfaciat judiciosis, atque iis non levibus Difficultatibus implicata videbitur. Et ex iis, quae hactenus edissertata fuere (pergit Carnendes) discere est, quid de recepta istorum Chymicorum prari sit judicandum, qui quoniam reperere, direasa Corpora Composita (non enim obtinet in Omnibus) resolvi posse in duas tresve alias praeter Fuliginem, &Cineres, Substantias differentes, vel potius ad eas suppeditandum reduci, in quas nudus Ignis communiter in Caminis nostris eas dividit, summis sectam suam laudibus evehunt, ceu Philosophiae Novae Inventricem, quibusdam eorum, inter quos est Helaventius, titulo Philosophorum per Ignem seipsos decorantibus; &maxima eorundem parte non modò Sectae suae addictis adscribente, sed, quantum in ipsis est, iis solis vendicante Titulum PHILOSOPHORUM. Sed, cheu! quam angusti sunt hujus Philosophiae termini, qui ad quaedam duntaxat istorum Compositorum Corporum pertingunt, quae tantum super Globo nostro Terraqueo, vel in cortice, superficieve ejus reperiuntur, qui ipse nonnisi punctum est, immenso Universo comparatus, de cujus reliquis ingentioribusque partibus Doctrina Trium Primorum nullam nobis reddit sationem? Quid enim ea nos docet vel de Natura Solis, quem Astronomi Universa Terra sexagies ¢ies, &quod excurrit, majorem esse affirmant?