Latin
OUPNIMVCIOIPMESICA
Robert Boyle, Chymista scepticus 27
Unproofread scanNot analysed yet
Quare speducor, te progressurum ad alias casque majoris momenti adversus opinionem Themistri objectiones proferendum: maximè, cum tanta fit in mole disparitas inter Terram, Aquam, &Aërem ab una, &parvas istas substantiarum illis similium portiunculas, quas ignis ex Concretis separat, ab altera parte, ut vix credere possim. te seriò agere, quando, ne quidquam: quod in rem tuam contra Adversarium tuum facit, tibi pereat, negare videris esse rationi consentaneum; concludere, magna haec simplicia Corpora esse Elementa, non vero producta Compositorum. Quod adfers (reponit Carn. )de Terrae &aquae immanitate me facilè induxit, ut concederem esse eas materiae moles, quae quidem in mundo hoc sublunari se offerunt, maximas, &praecipuas; veruntamen me ostendere tibi posse arbitror, si copiam mihi feceris, hoc solum probaturum. Elementa, ut vocas. Corpora esse praecipua, quae circum vicinam Mundi partem constituunt, non vero ejusmodi esse Ingredientia, unde singula corpora mixta ut constent sit necessum. Verum, cum ad promissi quid praestandum me provoces, quamvis id non sit integrum aliquod age tamen, lubens fidem datam liberabo.