Latin
OUPNIMVCIOIPMESICA
Robert Boyle, Chymista scepticus 28
Unproofread scanNot analysed yet
Et certè non erat animus, cum objectionis hujus mentionem primò faciebam, eam adversus Themistium nunc quidem urgere (ut plane in meo eam proponendi modo innuebam;) cupidus duntaxat vobis ostendere, me, licet quae in rem meam facerent dignoscerem, eorum tamen nonnulla lubenter praetermittere potius, quam rigidum me praebere Adversarium in causa tam imbecilli, ut indulgenter eam sine periculo tractare possis. Verùm hic mihi profitendum est, utque id notes te rogo, licet ad aliud progrediar Argumentum, non id ideò fieri, quod primum hoc invalidum existimem. Etenim in Disputationis hujus progressu deprehendes, mihi praestò fuisse causam in dubium vocandi ipsum Probationis modum, quo tum Peripatetici, tum Chymici utuntur ad Elementorum Esse &Numerum evincendum. Esse quippe talia, atque Analysi per ignem facta solere separari, pro concesso quidem ab utraque parte habetur, neutra tamen (quod ego sciam) idipsum probare vel aliqua specie sunt aggressi.