Latin
CHYMISTAE SCEPTICI
Robert Boyle, Chymista scepticus 272
Unproofread scanNot analysed yet
Sed non reperio, eam nobis ullam etiam, quam valdè imperfectam, etiam de ipsis Mixtis Corporibus tradere. Quomodo quippe Trium Primorum scientia Rationem nobis aperiet, quare Magnes Acum ad se trahat, eamque Polos versus disponat, &rarò tamen praecisè in eos dirigat: Quomodo nos docebit haec Hypothesis, quo pacto pullus gallinaceus formetur in Ovo? vel quomodo Seminalia Principia Menthae, Peponum, aliorumque Vegetabilium, quae suprà memoravi, Aquam in varias Plantas possint effigiari, unaquaque earum peculiari sua ac determinata figura, diversisque specificis ac discriminantibus Qualitatibus instructa? Quomodò haec Hypothesis nobis ostendit, quantum Salis, quantum Sulphuris, quantumque Mercuria sit capiendum ad Pullum vel Peponem formandum? &hoc si sciverimus, quodnam illud sit Principium, quod disponit haec Ingredientia, struitque (verbi causa) ejusmodi Liquores, ut sunt Albumen, &Vitellus, in talem Texturarum varietatem, quae ad Ossa, Venas, Arterias, Nervos, Tendines, Plumas, Sanguinem, aliasque Pulli partes formandum requiritur; neque ad formandum modò singulos artus, sed ad eos unà connectendum, ea ratione, ut id Animalis illius, quod ex iis debet constare, perfectioni quam maximè congruat? Si quis enim dixerit, tenuiorem aliquam &subtiliorem hujus, vel illius, vel omnium Principiorum Hypostaticorum partem munere Directricis in toto hoc negotio fungi, Architectumque in tota hac elaborata structura agere, is ansam suggerit rursum sciscitandi, quaenam proportio, quisve modus Trium limorum Mixturae, Architectomicum hunc Spiritum suppeditarit, &quodnam Agens peritam adeò ac felicem mistionem pararit?