Latin
CHYMISTAE SCEPTICI
Robert Boyle, Chymista scepticus 271
Unproofread scanNot analysed yet
vel de natura fixarum tanto numero Stellatum, quae, ac nulla contrarium testante, paucae quidem, si ullae, apparerent mole &splendore Soli inferiores, si aequè ac ille mobis vicinae forent? Quidnam scire rustrum, quod Sal. Sulphus, &Mercurius, Mixtorum Corporum sunt Principia, nos docet se immensae illius, fluidae, &Aetheriae Substantiae natura, quae interstellarem, proindeque multò maximam Mundi partem videtur constituere! Quod enim opinionem illam attinet, Paraceis parsim adscriptam, quasi non modò quatuor Elementa Peripatetica, sod &Coelestes partes Universi ex Tribus suis Principiis velit constare, cum moderni Chymici ipsi dignum non judicaverint tale commentum, ut suum facerent, nec ego dignum existimabo, ut confutem. Verum enim verò ignoscerem furtè Hypothesi, quam tamdiu ivi examinatum, si, licet nonnisi ad exiguam admodùm Mundi partem se porrigeret, saltem earum rerum, adquas extendere se dicitur, rationem satisfacientem redderet.