Latin
279
Robert Boyle, Chymista scepticus 279
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo alia Principia, undè fluant, inquirenda sunt: Haec Argumentatio precariae superstructa est Suppositioni, quae mihi nec demonstrabilis, nec vera videtur. Quomodo enim liquet, ubi eadem Qualitas reperitur in pluribus Corporibus, ipsam unius alicujus Corporis, de quo omnia participent, nomine, ad ea pertinere? (Argumenti quippè Auctoris nostri Majorem intelligendam esse de Materialibus Corporum Ingredientibus, ex Terrae &Ignis exemplis, illi explanandae annexis, patet. )Etenim ut ab eo ipso ordiamur Exemplo, quod ipsi visum fuit in rem suam allegare; quomodo, quaeso, probabit, omnium Corporum Gravitatem indè oriri, quod de Elemento Terrae participant? Cum videre sit, non modò Aquam communem, sed &puriorem distillatam Aquam pluviam gravem esse; atque Argentum Vivum ipsa Terra multò est ponderosius, quamvis nullus ex Adversariis meis hactenus probaverit, id quidquam Elementi istius continere. Hoc Argenti Vivi exemplo potius utor, quia non video, quomodo Elementorum Assertores meliorem, quam Chymici, de eo explicationem sint allaturi? Si enim rogentur, undè illud sit Fluidum, respondebunt, quod multum de Natura Aquae participet.