Latin
280
Robert Boyle, Chymista scepticus 280
Unproofread scanNot analysed yet
Et sanè, juxta eos, Aqua in eo praedominans esse Elementum potest, cum videamus, complura Corpora, quae Distillationis adminiculo Liquores largiuntur, ipsorum Capiti Mortuo pręponderantes, non tamen ex magna satis Liquoris copia constare, ut fluant. Si tamen quaeratur, undè tanta Argenti Vivi ponderositas proveniat, respondetur, ex Terra esse, quae in eo abundat. Sed cum, juxta ipsos, constare etiam debeat ex Aëre, &partim ex Igne, quae levia esse Elementa affirmant, undè, quaeso, sit, quod tantum praeponderat ejusdem molis Terrae, licet ea, ad poros aliasque cavitates implendum, in massam cum Aqua, quam &ipsam grave esse Elementum concedunt, compingatur.