Latin
282
Robert Boyle, Chymista scepticus 282
Unproofread scanNot analysed yet
Est verò Fluiditas quaelitas Universi, si duas tresve fortassis exceperis, diffusissima estque longè admodum Generalior, quam ulla ferè alia ex iis, quae in ullo ex Principiis Chymicis, Elementisre Aristotelicis, reperies; cum non modò Aër, sed immensum illud Expansum; qued Coelum dicimus, (cujus respectu Globus noster Terraqueus sposito, cum eorum esse solidum) nonnisi Punctum est) &fortassis etiam Sol &Stellae fixae, Corpora fluida existant. Quaero etiam, à quo ex Principiis Chymicis oriatur Motus; qui tamen est affectio Materiae multò Generalior, quam ulla, quae ex ullo Trium Principiorum Chymicorum possit deduci. Similem quaestionem subjungere de Luce possem, quae non modò in Mixtorum Corporum accenso Sulphure, sed etiam ne memorem ista genera Lignorum putridorum, putresque Pisces, qui in tenebris lucent) in caudis viventium Cicindelarum, inque vastis Solis &Stellarum Corporibus reperitur. Lubens quoque scirem, in quonam ex Tribus Principiis Qualitas, quam Sonum appellamus, ceu in subjecto proprio, resideat; quandoquidem sive Oleum super Oleum, sive Spiritus super Spiritum, sive Sal super Sal, in magna copia, &ex insigniori altitudine cadens, strepitum ciebit, vel, si placet, sonum producet: idemque (ut atiam triflotalicas fecias Objectio) etiam Aqua super Aquam, ac Terra super Terram praestabit.