Latin
281
Robert Boyle, Chymista scepticus 281
Unproofread scanNot analysed yet
Sed, ut ad Spagyricos nostros revertamur, videre est, Olea Chymica, &Salia Fixa, utut exquisitissimè purificata, &à Terreis partibus defaecata, satis tamen ponderosa manere, Atque docuit me Experientia, Libram, exempli gratia, alicujus ex lignis ponderosissimis, puta Guajaci, quod in Aqua subsidit, in Cineres redactam, pondo illorum multò minùs, (cujus nonnisi exiguam partem deprehendi Alcalizatam) quam Vegetabilia multò leviora, suppeditare; uti etiam, non mergi atrum Carbonem ligneum, quemadmodum faciebat lignum, sed natare: quod arguit, Differentem Gravitatem Corporum ex particulari ipsorum Textura praecipuè oriri, uti in Auro liquet, Corporum omnium densissimo compactissimoque, quod compluribus vicibus ponderosius est, quam ullo pacto ullam paris Terrae molis portionem compingere valeamus. Non examinabo, quidnam argui possit de ipsorum Corporum Coelestium Gravitate, sive Qualitate ei Analogo, ex macularum circa Solem motu, &ex apparenti suppositorum Marium in Luna aequalitate; nec reputabo, quam parùm ista Phaenomena cum eo, quod de gravitate Sennertus venditat, conveniant. Sed ad infirmandum porrò hanc suppositionem, quaeram, ex quo Principio Chymico dependeat Fluiditas?