Latin
289
Robert Boyle, Chymista scepticus 289
Unproofread scanNot analysed yet
Ac ne memorem Auctorem nostrum aequè Homogeneum Corpus, ac ullum, quod ipse producere ceu Elementare potest, ad utrumque &Aquae &Ignis familiam reducere, licet nec Fluidum, nec Insipidum sit, ut Aqua; nec Leve, &Volatile, ut Ignis: omittere in sua Anatomia videtur Terrae Elementum, nisi quod innuit, Salem pro ea posse haberi. Sed cum, paulò antè, Cineres pro Terra accipiat, non video, quo pacto vel inter Sermonis sui partes, vel inter quasdam earum &dogma suum Inconsistentiam devitaverit. Cum enim manifestum inter Salinas &Insipidas cinerum partes sit discrimen, non video, quomodo Substantiae, quae insignibus ejusmodi Qualitatibus discrepant, ambae dici queant Portiones esse Elementi, cujus Natura, illud ut sit Homogeneum, requirit; in hoc inprimis casu, ubi malysis. Ignis adminiculo facta, illud separasse supponitur ab aliorum Elementorum Mixtura, quae maxima pars tristotelicorum fatetur in communi Terra generaliter reperiri, eamque impuram reddere.