Latin
290
Robert Boyle, Chymista scepticus 290
Unproofread scanNot analysed yet
Et sanè, si nobiscum reputanter, quam exiguae disparitatis causa Peripatetici haec Symbolizantia Corpora, Aërem &Ignem, duo Elementa distincta constituant, perpendamus etiam, Salinam Cinerum partem penetranti admodum sapore praeditam, facileque in Aqua solubilem esse; cum pars eorundem Cinerum altera sit insipida, inque illo ipso Liquore indissolubilis; ne addam, unam Substantiam opacam esse. alteram verò nonnihil diaphanam, neque, quod in diversis rebus aliis discrepant; si haec consideremus, inquam, vix existimabimus, ambas has Substantias Elementarem Terram esse. Et quod attinet objectionem illam, Salinum earum Saporem Effectum duntaxat esse Incinerationis, Adustionisque; alibi plenè ei fuit responsum, cum à Themictio fuit proposita; ubi &adversus ipsum probatum fuit, utut insipida Terra forte Additamentorum beneficio in Salem commutari queat, non tamen esse vero simile, id solius Ignis ope posse nosse praestari. Videmus quippe, quando Aurum &Argentum depuramus Agne. quibus ea urgere possumus, intensissimos ipsis ne minimum quidem Salsedinis saporem conciliare.