Latin
295
Robert Boyle, Chymista scepticus 295
Unproofread scanNot analysed yet
Atque in particulari nostro casu neutiquam est necessarium, mixtorum Corporum Proprietates vel Hermetica vel Aristeaelica Hypothesi explicabiles esse oportere, cum diversae sint aliae, magisque specciosae rationes, eas explicandi; inprimis verò illa, quae Qualitater à motu, figura, structuraque minutarum Corporum partium deducit, uti ostendi posse existimo, si conatus aequè esset tempestivus, ac cum vereor taediosum fore. Largiar igitur, Chymicos non sine causa Doctrinam de quatuor Elementis ineptitudinis accusare corporum compositorum proprietatis explicandi. Atque pro hac Vulgaris Erroris rejectione non est illis neganda laus, quam mereri homines possint pro Dogmatis explosione, cujus imperfectiones adeò sunt conspicuae, ut opus duntaxat fuerit, oculos non clauderes ad eas detegendum. Sed fallor, si Philosophi nostri Hermetici ipsi opus non habent, aequè ac Peripatetici, ad Feraciora &magis Comprehensiva Principia, quam sunt Eria Prima, recurrere, ad Proprietates Corporum, quibuscum conversantur, explicandum. Ne Exempla hunc in rem accumulemus (quia commodiorem occasionem spero hoc Subjectum urgendi) hac vice Colorem duntaxat attingamus, ut ex eo, quod illi de tam obvia &familiari Qualitate dicunt, conjicere queas, quamparùm Instructionis à Tribus Primis in abstrusioribus illis, quas illi unà cum Aristotelicis Occultas appellant, nobis sit exspectandum. Etenim de Coloribus nec ullatenus inter seipsos consentiunt, nec in ullum ex quolibet Trium Dogmatum incidi, qui eas perspicuè explicet.