Latin
296
Robert Boyle, Chymista scepticus 296
Unproofread scanNot analysed yet
Vulgus Chymicorum Colores adscribere solet Mercurio; Paracelsus in diversis locis eos Sal attribuit; ac Sennertus, recitatis diversis eorum opinionibus, ab utrisque dissentit, Coloresque potius ad Sulphur refert. Verùm quo pacto Colores ab horum Principiorum ullo oriantur, imò, quomodo indè possint oriri, vix dices, credo, quemquam clarè hactenus exposuisse. Atque si Dominus Boyle mihi permittet, ut tibi Experimenta illa ostendam, quae ipse de Coloribus collegit. non dubito te fassurum, Corpora exhibere Colores, non ex eo, quod hoc illudve Principium in iis praedominetur, sed ex ratione Texturae eorum, &inprimis Dispositionis partium ipsorum Superficialium, qua Lux ad oculos indè repercussa ita modificatur, ut pro ratione differentium Impressionum variè Organa visus afficiat. Possem hic observare jucundam illam Colorum varietatem, Prismate vitreo exhibitam, atque rogare, quaenam, vel Salis, Sulphuris, vel Mercuris additio, vel decrementum, Corpori Vitri accidat ex eo, quod Prismatis figuram obtineat, &tamen constat, absque ea figura eos colores exhibere nolle, quos exhibet.