Latin
297
Robert Boyle, Chymista scepticus 297
Unproofread scanNot analysed yet
sed quia potest objici, hos esse colores non reales, sed apparentes: ne in examinanda hac distinctione tempus perdam, adducam adversus Chymicos unum alterumve Exemplum Realium &Permanentium Colorum, ex Corporibus Metallicis exrractorum, atque considerandum sugges ram, absque extranei ullius Corporis additione, Argentum Vivum; solius ignis ope, idque in vasis Vitreis, Colore suo Argenteoposse privari, inque Corpus Rubrum commutari; ex quo Corpore rubro itidem, sineadditione, Mercurius splendens &specularis, ut erat prius, potest obtineri; Adeò ut hic adsit Color permanens, generatus &corruptus (ut ipse vidi) ad lubitum, abfque vel Mercuris, Salis, vel Sulphuris additione, vel subtractione. Ac si purum &tenue frustum durati Chalybis, ut Artifices loquuntur, accipias, eique candelae flammam, ad parvam aliquam à cuspide distantiam, applices, non diu Chalybem in flammam tenueris, quin diversos Colores sis percepturus, uti Flavum, Rubrum, &Caeruleum, in Metalli superficie apparere, seque invicem, cuspidem versus, cursu insequi, adeò ut idem Corpus, idque in una eademque parte, non modò habere possit novum Colorem in ea productum, sed successivè Colores diversos intra horae minutum, vel circiter, exhibere; &quivis horum Colorum possit, Chalybem ab Igne removendo, permanens.