Latin
OUPNIMVCIOIPMESICA
Robert Boyle, Chymista scepticus 30
Unproofread scanNot analysed yet
Proximum, (pergit Carneades) quod contra Themistium opinionem urgebo, Argumentum hoc erit. Quod, uti varia sunt Corpora, quorum Analysis igne facta in quatuor substantias, vel Ingredientia Henotegenea, reducere ea nequit, ita dentur alia, quae reduci possunt in plura; ut sunt Sanguis (&nonnullae aliae partes) Hominum, aliorumque Animalium, quae Analysin passa quinque distinctas substantias largiuntur, Phlegma scil. Spiritum, Oleum, Salem, &Terram, uti nos docuit experientia in Humani Sanguinis, Cornu Cervini, aliorumque plurium Corporum destillatione: quae, ad regnum Animale pertinentia, Sale haud difficulter separabili abundant. Chymisti Pars prima. Deò aegrè (inquit Carneades) quidquam Eleutherio nego, ut quamvis eotam caeteris ex confortio nostro prouineia Sceptici, quam suscepi, defungi statuerim; lubens tamen, cum ita tibi visum sit, Adversarii Peripateticorum &Chymistarum personam ad tempus deponam; &prius, quam adversus opiniones ipsorum meas Objectiones vobis depromam, tibi profitebor quid (sive uerè, sive non, probabiliter utcunque) in gratiam certi Principiorum, Mixta Corpora constituentium, numeri, addi possit ad palmarium illud &celebre Argumentum, à Corporum compositorum Analysi deductum, quod posthac fortè potero confutare.