Latin
OUPNIMVCIOIPMESICA
Robert Boyle, Chymista scepticus 31
Unproofread scanNot analysed yet
Atque, ut facilius possis examinare, meliusque judicare de iis, quae dicenda habeo, in quasdam Propositiones ea dispescam, quibus nihil praefabor, cum supponam, haud opus esse te moneri, magnam partem à me tradendorum, sive ea propugnent, sive oppugnent determinatum numerum Ingredientium mixtorum Corporum, promiscuè ad quatuor Elomenta Peripatetica, &tria Principia Chymica posse ac commodari, quamvis aliquot ex Objectionibus meis posteriorem ordinem magis peculiariter ferient, eo quod, cum Chymicae Hypothesi multò magis, quam alteri, patrocinari videatur Experientia, ex re futurum sit, isti improbandę praecipuè incumbere, inprimis cùm magna pars Argumentorum, quae ad eam convellendam adhibentur, exigua facta variatione, ad minus speciosum Dogma Aristotelicum, saltem aequè validè refellendum possint adhiberi.