Latin
PARADOXA
Robert Boyle, Chymista scepticus 303-2
Unproofread scanNot analysed yet
Videmusque, Extracta, vel Aquae vel Spiritus Vini ope parata, simplicis Elementarisque Naturae non esse, sed Massas, ex Corpusculis solutioribus, partibusque Concretorum, undè sunt elicita, subtilioribus constantes; cum per distillationem in plures Substantis Elementares dividi queant. Proximè consideremus, etiam quando intervenit Chymica per Ignem Analysis, rarò in Salino Sulphureove Principio, qua tali, desideratam Concreti virtutem stabulari 3. sed qua Sal, vel Sulphur illud Titulare est Corpus adhuc mixtum, quamvis Salina Sulphureave Natura in ipso praec dominetur. Si enim in Resolutionibus Chymicis separatae Substantiae pura essent simpliciaque Corpora, naturaeque perfectè Elementaris, nullum eorum foret pluribus virtutibus specificis praeditum, quam alterum, eorumque qualitates aequè parum ac qualitates Aquae discreparent. Atque liceat mihi hoc adjicere in transitu, etiam Illustres Chymicos meam patienter sustinuisse reprehensionem, eò quod nimium essent in purificandis rebus nonnulli, quas Ignis ope ex mixtis Corporibus obtinent, diligentes.