Latin
PARADOXA
Robert Boyle, Chymista scepticus 304-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis enim ejusmodi perfectè purificata Corporum Ingredientia nostro intellectui fortè magis satisfaciant; alia tamen utiliora saepè sunt nostrae Vitae, Chymicarum ejusmodi Productionum efficacia maximè dependente ex eo, quod de Corporibus, undè separatae sunt, retinent, vel quod ex novis Dissipatorum inter se associationibus, lucrantur; cum, si merè essent Elementares, ipsarum usus comparatè valdè tenues forent; virtutesque Sulphurum, Salium, aliorumque ejusmodi Substantiarum ejusdem denominationis, omninò eaedem. Et ut hoc obiter dicam (Elentherie) ex hac ratione proclivis sum credere, artificialem compositorum Corporum per Ignem Analysin non tam ditare genus humanum, quatenus ea in supposita ipsorum Principia dividit, quam quatenus nova composita, per novas dissipatarum resoluti Corporis partium combinationes, producit. Hoc quippè adminiculo Numerus Mixtorum Corporum insigniter angetur: multae quae ex novellis istis productionibus utilibus qualitatibus sunt imbutae, quarum complures non debent Corpori, undè fuerint impetratae, sed Texturae suae, quam de novo acquisiverunt. At tertiò, quod praecipuè notandum, hoc est, quod, uti Complura sunt Concreta, quorum Facultates in una aliqua alterave ex differentibus istis Substantiis, quas Chymici Sulphura, Salia, &Mercurios vocant, resident, proindeque omnium optimè timò obtineri possunt per Analysin Concretorum, quatenus desiderata Principia haberi possunt separata, à caeterisque liberata; ita dantur alia, in quibus nobilissimae proprietates non hospitantur in Sale, vel Sulphure, vel Mercurio, sed immediatè ex forma dependent, vel (si mavis) ex determinata totius Concreti structura emergunt; proindeque illi, qui in eo occupantur, ut istiusmodi Corporum virtutes, Ignis violentiae ea exponendo, eliciant, vehementer hallucinantur, viam.