Latin
PARADOXA
Robert Boyle, Chymista scepticus 315-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cui rei co lubentius assentior, ut sermo meus tantò melius feriat placita Peripateticorum, qui nullius causam adeò probabilem dicere possunt, ac duorum istorum Elementorum; Igne illo supra Aërem ceu commento à viris judicio valentibus passim exploso; Aëre autem ad componenda Corpora Mixta non concurrente ut uno Elementorum ipsorum, sed duntaxat in poris eorum stabulante, vel potius, Gravitatis Fluiditatisque suae ratione, omnes Corporum Sublunarium, sive Compositotum, sive non, Cavitates replente, quae quidem satis sint grandes, ut eum admittant, nec alia crassiore substantia sint oppletae. Ac, ad praeveniendum errores, ut Te moneam necesse est, me nunc per Elementa intelligere illud, quod Chymici illi, qui loquuntur omnium planissimè, per qua Principia intelligunt, scilicet Primitiva quaedam &simplicia, sive omninò Mistionis expertia Corpora; quae cum ex ullis Corporibus aliis facta non sint, neque ex se invicem, sunt illa Ingredientia, ex quibus ea, quae dicuntur Corpora perfectè Mixta, immediatè componuntur, &in quae ultimò resolvuntur.