Latin
PARADOXA
Robert Boyle, Chymista scepticus 316
Unproofread scanNot analysed yet
Jam verò, utrum ulla talia sint Corpora, semper in omnibus &singulis eorum, quae Corpora Elementata dicuntur, occurrentia, res est, quam quaerimus. Ex hoc statu Controversiae, Te conjectaturum arbitror, nihil esse, quod ad absurdum illud me adigat, ut talia dari Corpora negem, qualia sunt Terra, &Aqua, &Argentum Vivum, &Sulphur: verum Terram &Aquam specto, ceu componentes partes Universi, vel potius Globi Terr-Aquei, non verò omnium Corporum Mixtorum. Ac licet praefractè negare nolim, interdum vel fluentem Mercurium vel combustibilem Substantiam à Minerali, vel etiam à Metallo posse obtineri; non tamen opus est, ut concedam, alterutrum eorum Elementum esse sensu suprà declarato; ut locus mox erit tibi demonstandi. Ut igitur brevibus fundamenta illa tibi exponam, quibus superstruere sermonem meum statui, dicam tibi necessum est, in rebus Philosophicis hanc mihi videri rationem sufficientem de nota &gravi quadam Propositione dubitandi, quod Veritas ejus necdum ulla justa probatione evidens facta fuerit. Atque huic congruenter si ostendero, fundamenta illa, quibus homines nixi persuasum habent Elementa dari, Viro consulto non valere satisfacere, dubitationem meam rationi consentaneum apparituram arbitror. Jam verò Considerationes, quibus homines inducuntur, ut existiment, dari Elementa, commodè satis ad duo capita possunt referri. Quorum unum est, necessarium esse, ut Natura Elementis utatur ad Corpora illa constituendi, quae Mixta reputantur. Alterum est, Resolutionem ejusmodi Corporum manifestò ostendere, Naturam ea ex Elementaribus composuisse. Quoad priorem ex hisce Considerationibus, duo, vel tria sunt, quae hic monenda habeo.