Latin
PARADOXA
Robert Boyle, Chymista scepticus 317
Unproofread scanNot analysed yet
Atque initium faciam tibi in memoriam illa Experimenta revocando, quae non ita dudum de Peponum, Menthae, aliorum. que Vegetabilium ex Aqua limpida succretione tibi commemorabam. Ex istis quippe Experimentis evidens videtur, Aquam in omnia Elementa reliqua posse Transmutari: undè inferre licet, tum, Non esse unamquamque Rem, quam Chymicis animus est Salem, Sulphur vel Spiritum appellare, quae Primordiale &Ingenerabile semper sit Corpus necessum sit; tum Naturam contexere posse Plantam (ea licet perfectè Mixtum sit) absque praevia tamen sibi facta oblatione omnium Elementorum ad eam componendum.