Latin
PARADOXA
Robert Boyle, Chymista scepticus 319
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc in multis hominibus est manifestum, qui, dum Infantes erant, solo Lacte alebantur, postea Carne, Piscibus, Vino, aliisque Corporibus perfectè Mixtis nutriuntur. Id etiam videre est in Ovibus, quae in quibusdam Anglicis nostris Danas, sive Planitiebus, valdè pinguescunt, gramine pastae, omnique ferè potu destitutae: atque evidentius adhuc in Termitibus, qui nascuntur, &ad plenam suam magnitudinem intra Pomorum, Pirorum, similiumque Fructuum pulpam augescunt. Videmus etiam, stercora, Mixto Sale abundantia, multò celerius incrementum Frumento aliisque Vegetabilibus conciliare, quam Aqua sola praestaret. Atque asseveratum mihi fuit à viro talium rerum expertissimo, interdum quando, ad Plantas quasdam ex esculentarum genere valdè maturandum, Terra stercorata, cui implantatae erant, nimis esset pinguefacta, ipsam Plantae Substantiam sapore stercoris fuisse imbutam. Adhaec consideremus surculum unius generis Fructis insitum in summum ramum Arboris alterius generis; exempli gratia, surculum Piri in Acantham albam insitum; ibi quippe ascendens Liquor alteratus jam est vel à radice, vel in ejus ascensu à cortice, vel utroque modo, fitque novum Mixtum: uti ex differentibus Qualitatibus.