Latin
PARADOXA
Robert Boyle, Chymista scepticus 320
Unproofread scanNot analysed yet
quas in complurium arborum succis est reperire, patebit; uti nominatim ex virtute medica Liquoris Betulae, quem ipse, ceu magnoperè, nec immeritò ab Helmontio celebratum, interdum hausi. Jam verò surculus, trunco coagmentatus, necessariò seipsum alat, oportet, fructumque suum producat ex solo hoc composito succo à Trunco ipsi praeparato, cum nullum aliud alimentum consequi possit. Atque si perpendamus, quantum de Vegetabili, quo pascitur Animal (ut ante à notabamus) in ipso remaneat, facilè supponere poterimus, sanguinem istius Animalis, quod eo pascitur, licet sit benè constitutus Liquor, ejusque omnia differentia Corpuscula, quae ipsum componunt, ab una forma praeside in ordinem coërceantur, esse posse Corpus mirè Deconipositum, cum multae ex ipsius partibus sint ipsae decompositae. Adeò ut parum, sit necesse, etiam in mixturis, quas Natura ipsa in Animalibus &Vegetabilibus conflat, ipsam praestò habere pura Elementa, undè compositionem instituat.