Latin
335
Robert Boyle, Chymista scepticus 335-2
Unproofread scanNot analysed yet
Memini, peritum admodum &fide dignum virum apud me affirmasse, se, cum Fodinas Hungaritas intrasset, fortunato Minerale quoddam vidisse, ibidem effossum, in quo Auro frusta, humani digiti longitudine, &ferè etiam mole, in Minera crescerent, ac si partes ramique Arboeis concerum fuissent. Et ipse ego albicant im Mineralis massam vidi, quae ceu cimelium Magno &intelligenti Principi afferebatur, in qua hic il lic in Lapide, qui genus illud Marcasitae, quod Angli Spari appellanti, refert, complures Auri puti (tale quippe esse, explorando certo cognoveram) moleculae es verant, quarum nonnullae pili magnitudinem habere videbantur. Sed haec evanescunt, si consideremus, quod Acosta noster subjungit, estque valdè memorabile; videlicet, se nativi &puri Auri, de quo eum loquentem pronuper audivimus, molium quasdam aliquoties vidisse, quae complures libras ponderarent.