Latin
336
Robert Boyle, Chymista scepticus 336-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cui adjiciam ego, meipsum massam Metallicam vidisse, non ita dudum effossam, in cujus lapidea parte complures non quidem Auri, sed tamen (quod Metallurgi magis fortè mirabuntur) alterius Metalli portiones creverant, quae admodum purae, cumque ullis substantiis Heterogeneis impermixtę esse videbantur, quarumque nonnonnullae digiti mei magnitudinem si non excedebant, saltem aequabant. Verùm hujus generis Observationibus, licet fortè possem, non tamen oportet me diutius immorari. Quare ut nunc (inquit. Carneades) ad Analyseos Vegetabilium Considerationem progrediat, licet Experimentae mea mihi dubitandi causam non dederint, ex maxima ipsorum parte. Quioque differentes Substantias, ignis adminiculo, posse obtineri, pon tamen adeò facilè demonstratum in putem, Elementorum, sensu supradicto, nomen ipsas merer VODZOS 120 Et, priusquam ad particularia descendam, Generalem hanc Considerationem repetam, atque praemittam, differentes has Substantias, quae Elementa vel Principia vocantur, à se invicem non discrepare, ut Metalla, Plantae, &Animalia, vel ut ejusmodi Creaturae, quae singulae immediatè ex peculiari suo Semine producuntur, distinctumque propagabile Creaturarum genus in Universo constituunt; sed eas varia duntaxat esse Materiae seu Substantiarum Schemata, quae nonnisi consistentia.