Latin
348
Robert Boyle, Chymista scepticus 348-2
Unproofread scanNot analysed yet
Considero itaque, quoad Aquam, praecipuas Qualitates, quae nomen istud ulli visibili substantiae imponi faciunt, esse, quod est fluida, liquidave, insipida &inodora. At quod posteriorem spectat harum Qualitatum, nunquam te vidisse putem ullam ex separatis istis Substantiis, quas Chymici Phlegma vocant, quae perrectè fuerit, &Sapore &Odore destituta. Etqui objicias posse nihilominus probabiliter supponi, quod, quia totum Corpus est Liquidum, Massa nihil sit aliud, quam Aqua Elementaris, Salinis quibusdam Sulphureisve ejusdem Concreti partibus, quas secum, facta à reliquis Ingredientibus separatione, retinebat, leviter. imbuta: Respondeo, hujus Objectionis non tantam vim esse apparituram, ac est ejus species, si Natura Fluiditatis &Firmitatis Chymicis esset perspecta, quodque, ut antehac observavi, ad. Corporis esse, Fluidum nil aliud est necessarium, quam ut in partes dividatur satis minuetas, haeque partes in talem inter se motum cieantur, ut aliae hac, aliae illac, juxta suas invicem superficies, labantur: adeò ut, licet Concretum aliquod esset sica siccissimum, nec ullam in se Aquam, aliumve Liquorem contineret, ejusmoditamen partium ejus Comminutio; Ignis.