Latin
349
Robert Boyle, Chymista scepticus 349-2
Unproofread scanNot analysed yet
aliorumve Agentium ope, effici possit, ut magna earum portio in Liquorem vertatur. Hujus Veritatis exemplum quoddam afferam, ab Amico nostro, hic praesente adhibitum ceu unum ex maximè conducentibus ejus Experimentis ad naturam Salium illustrandam. Si igitur capias Salmarinum, idque in Igne fundas, ut ab aqueis partibus liberetur, &deinceps ab usta Argilla, ullove alio tam sicco, ac libuerit, Capite Mortuo, vehementi igne distilles, magnam, ut Chymici illud docendo fatentur, Salis partem in Liquoris forma transduces. Atque, ut ingeniosis quibusdam Viris satisfaceret, magnam hujus Liquoris partem etiamnum verum esse Salem marinum, Ignis operatione inCorpuscula redactum adeò minuta, adeoque convenienter fortè figurata, ut Fluidi Corporis formae induendae apta essent, ipse, me praesente, spirituos ejusmodi. Salibus debitam Spiritus (sive Salis) &Phlegmatis Urinae proportionem affundebat, qua cum superfluam humiditatem evaporasset, mox tale quoddam obtinebat Concretum, &quoad Saporem, &Odorem, facilemque Sublimabilitatem; quale est commune Sal Armoniacum, quod compositum esse nosti ex crasso, nec distillationem passo, Sale marino, cum Urinae Fuliginisque Salibus (quae duo sibi invicem valdè sunt affinia) uncto Insuper, ut ostenderet, Corpuscula Salis marini; &Salina Urinae, distinctas suas Naturas in hoc Concreto retinere, convenientem Salas TANtari copiam illi miscebat, eoque distillationi commisso, mox Spiritum Urinae in liquida forma seorsim recuperabat, Sale marino una apud Sulam Tartari retrò manente.