Latin
351
Robert Boyle, Chymista scepticus 351-2
Unproofread scanNot analysed yet
Jam verò, cui rei probabilius hanc aqueae Substantiae copiam, talium Corporum Distillatione nobis suppeditatae, adscribere poterimus, quam huic, Quod inter varias ignis in Conereti materiam operationes, complures istius materiae particulae ad ejusmodi figuram &magnitudinem reducuntur, quae ad ejusmodi Liquatem componendum requisitur, quem Chymici Phlegma vel Aquam solens appellare? Quo conjiciam pacto hanc mutationem effici, nec mihi necessum est ut tibi exponam, nec possibile facta, quin in sermonem multò proliorem descendam, quam nunc tempus permitteret. Sed rogo te, ut mecum id recogites, quod superius de Argenti Vivi in Aquam mutatione tibi retuli: Illa quippe Aqua cum non sis nisi languido admodun Sapore, si modò allatenus fortiori, quam complures Liquorum istorum, quos Chymici Phlegmati accensent; videtur ex illoExperimento manifestum, etiam Metallicum Corpus, proindeque multò magis talia Corpora, quae non sint nisi Vegetabilia, vel Animalia, posse simplici operatione Ignis magna ex parte, in Aquam converti. Ac, quoniam illis quibuscum disputo, nondum possunt ab Auto, vel Argento, pluribusve aliis Concretis, quidquam, Aquae simile, separare.