Latin
352
Robert Boyle, Chymista scepticus 352
Unproofread scanNot analysed yet
Spero fas mihi esse adversus ipsos concludere, nec ipsam Aquam Universale &prae existens Elementum Mixtorum esse. Verum quod istos Chymicos spectat, qui unà mecum veritatem ejus, quod Helmontim de mirandis Alkahesti Effectis refert, supponentes, jus habent ipsius circa illa auctoritatem contra me urgendi, allegandique, illum omnia Corpora pro Mixtis habita in insipidam &meram Aquam potuisse Transmutare; illis expendendum proponam, Quod, licet Affirmationes ejus fortiter concludant contra Vulgares Chymicos, (adversus quos propterea adhibere ea non dubitavi) cum evincant, Vulgo sic habita Principia, sive Ingredientia Rerum, non esse Permanentia, &ab Interitu immunia, eò quod ulterius in insipidum Phlegma, ab illus omnibus discrepans, reduci possint; attamen donec nobis copia fiat hunc Liquorem examinandi rationi dissentaneum non arbitror, an Phlegma illud, de quo nobis sermo, non sit quid aliud, quam mera Aqua, dubitare.