Latin
353
Robert Boyle, Chymista scepticus 353
Unproofread scanNot analysed yet
Nullam quippe aliam invenio rationem ab Helmontio redditam, quare eam talem statuerit, quam quod est insipida. Ac Sapor cum sit Accidens, vel Affectio materiae, relationem habens ad Linguam nostram, Palatum, aliaque Organa Gustus, facilè admodùm fieri potest, ut minutae Corporis Partes talis sint magnitudinis, &figurae, ut vel insigni sua parvitate, vel exilitate sua, vel figura sua, ineptae sint, quae in Nervos, sive Membranosas Organorum Gustus partes, penetrent, inque iis sensibilem impressionem efficiant; &tamen aptae sint, quae aliter complura alia Corpora operentur, quam possit mera Aqua, proindeque se Naturae esse longè satis ab Elementari dissitae prodant. In Serico rubro, ullove alio colore imbuto, dum multa contigua fila stamen componunt, Color Serici est conspicuus; at, si admodum pauca eorum duntaxat intuearis, Color. multò, quam antè, apparebit languidior 3. sed si unicum simplex filamentum exemeris, vix poteris ullum omninò Colorem dignoscere; objecto tam pusillonon valente Nervum Opticum satis fortiter mova. movere, ut motus ille percipiatur. Observatur quoque, optimum Genus Olei Olivarum ferè insipidum esse, quam longè tamen natura sua Oleum ab Aqua distet, tibi dicere non est opus.