Latin
366
Robert Boyle, Chymista scepticus 366
Unproofread scanNot analysed yet
Diligens itaque hic Auctor in docto suo De Piscibus libro affirmat, Uxorem ejus piscem in Vitro Aqua impleto, fine ullo alio nutrimento, per tres annos conservasse; quo temporis spatio ille continenter creverit, donec tandem regredi per foramen illud nequiret, per quod immissus fuerat, &temporis progressu, ipsius Vitri, admodùm alioqui capacis, amplitudinem excederet. Ac quia nulla est justa ratio dubitandi, hunc Piscem, si distillatus fuisset, similes Substantias differentes, ut caetera Animalia, suppeditaturum fuisse; atque, utut hoc sit, quia Mentha, quam ex Aqua produxeram, mihi per distillationem bonam copiam Carbonis largiebatur arbitror me inferre indè posse, Terram ipsam posse ex Aqua produci, vel, si mavis, Aquam posse in Terram transmutari, proindeque, quod, quamvis probari posset, Terram esse Ingrediens, actu in existens in Vegetabilium Animaliumque Corporibus, undè Ignis adminiculo obtineri queat; non tamen necessariò sequatur, Terram, ceu praeexistens Elementum, cum reliquis Principiis convenire ad ea Corpora componendum, undè separata fuisse videtur.