Latin
367
Robert Boyle, Chymista scepticus 367
Unproofread scanNot analysed yet
sdictis omnibus (inquit Eleutherian) aliquid adhuc mihi restat objiciendum, quod non possum non momenti alicujus habere, cum Carueades ipse ceu tale illud allegaverit. Etenim (pergit Eleutherius subridens) ausim ego experiri, possisne aequè feliciter tuis ipsis Argumentis, ac tuorum Antagonistarum respondere: illam scilicet (continuat ille) tuarum Concessionum partem, in qua non potes non meminisse, te Adversariis suis Exemplum suppeditasse, quo probetur, esse posse Corpora Elementaria, dum observabas, Aurum esse posse Ingrediens in magno numero differentium Mixturarum, &tamen Naturamsuam retinere, non obstantibus omnibus, quae Chymici, ope Ignium suorum, &Liquorum corrodentium, praestare possint ad internecionem ejus procurandam. Satis tibi eo tempore indicabam (reponit Carneades) me hoc exemplum propofuisse, praecipuè ut tibi ostenderem, quomodo Natura possit concipi, Elementa fecisse, non ut probarem, ipsam actu ullum formasse: atque nosti tu, A posse ad esse non valere consequentiam. Verum (pergit Carneades) ut magis directè objectioni ab Auro petitae respondeam, tibi dicam necesse est, quod, licet probè norim, complures ex Chymicis consultioribus de Chymicorum Vulgo, ceu Agyrtis, vel impostoribus, questos fuisse, eo quod ita jactanter, ac hactenus ab iis factum, artem sibi sumpserint Aurum destruendi: attamen Menstruum quoddam novi (quod Amicus noster paravit, statuitque ingeniosorum ordini brevi impertire) adeò penetrans, ac potens, ut, nisi, adhibita nequidquam multa sollicitudine, &nonnulla peritia, multum meipsum fefellerim, adminiculo ejus purgatum etiam Aurum reverâ destruxerim, illudque redegerim in Metallicum Corpus alterius Coloris, &Naturae, uti Experimentis de industria factis deprehendi.