Latin
TRACTATUS
Robert Boyle, Chymista scepticus 374-2
Unproofread scanNot analysed yet
Vitis mutatur: idem Liquor desiecari ulterius potest, &in Gemmas Vitigineas formari, haeque, interjecto temporis spatio, in immites Uvas promoventur, quae expressae succum illum Omphaci, Anglis dictum Verjuyce, largiuntur, qui est Liquor, in pluribus Qualitatibus valdè differens tum à Vino, tum ab aliis Liquoribus, qui ex Vite possunt impetrari. Immites hae Uvae, Calore Solis concoctae, &maturatae. mutantur in Uvas sapidas; hae siccatae ad Solem, distillataeque, Oleum foetidum penetrantemque Spiritum Empyreumaticum suppeditant, non autem Vinosum Spiritum: hae Uvae passae, in convenienti Aquae copia bullitae, dulcem faciunt Liquorem, qui maturè distillatus Oleum &Spiritum largitur, iis admodum similia, quae ex ipsis Uvis passis eliciuntur. Si Uvarum Succus extorqueatur, &fermentationem subeat, primò fit dulcis &turbidus Liquor, tum minùs dulcis redditur, &magis clarus, ac tunc in consuetis Distillationibus non Oleum, sed Spiritum largitur, qui, licet Olei ad instar inflammabilis, multum tamen ab eo differt, in hoc nempe, quod pinguis non est. quodque promptè cum Aqua miscetur.