Latin
TRACTATUS
Robert Boyle, Chymista scepticus 375-2
Unproofread scanNot analysed yet
Obtinui itidem sine additamento, progressu temporis (&via facili, quam te docere paratus sum) à quodam ex generosissimis Vini generibus, mediocrem quantitatem purorum affabreque figuratorum Crystallorum Salis, unà cum magna copia Liquoris, Mel ferè dulcedine aequantis; atque haec non amusto, sed vero &generoso Vino obtinebam; praeter Vinosum illorum Liquorem, fermentatus Uvarum succus partim in liquidas faeces convertitur, &partim in crustam illam ac siccam faeculentiam, quae passim Tartarum appellatur; atque hoc Tartarum, Ignis ope facilè in quinque differentes Substantias dividi potest; quorum quatuor Acida non sunt reliqua autem manifesta aciditate Tartare cedit. Idem succus Vinosus, exacto aliquo tempore, maximè si sollicitò non asservetur, in illum valdè acidum Liquorem, quem Acetum Vini dicimus, degenerat; à quo, Ignis benefitio, obtinere Spiritum potes, &Crystallinum Salem, satis à Spiritu &Eixautali Sala. Tartari differentes. Et si defaecatum Spiritum Aceri Vini affundas Sali Tartare, ejusmodi Conflictus producetur, &Ebullitio, ac si vix ulla Corpora magis contraria in rerum Natura essent: ac saepè in hoc Aceto observare est, partem Materiae in innumerabile natantium Animalculorum agmen converti, quae cum Amicus noster ante complures annos detexerit, in quodam Manuscriptorum ejus, modum nos docuit ea sine Microscopia ope clarè detegendi.