Latin
TRACTATUS
Robert Boyle, Chymista scepticus 375-3
Unproofread scanNot analysed yet
Obtinui itidem sine additamento, progressu temporis (&via facili, quam re docere paratus sum) à quodam ex generosissimis Vini generibus, mediocrem quantitatem purorum affabreque figuratorum Crystallorum Salis, unà cum magna copia Liquoris, Mel ferè dulcedine aequantis; atque haec non amusto, sed vero &generoso Vino obtinebam; praeter Vinosum illorum Liquorem, fermentatus Uvarum succus partim in liquidas faeces convertitur, &partim in crustam illam ac siccam faeculentiam, quae passim Tartarum appellatur; atque hoc Tartarum, Ignis ope facilè in quinque differentes Substantias dividi potest; quorum quatuor Acida non sunt reliqua autem manifesta aciditate Tartaro cedit. Idem succus Vinosus, exacto aliquo tempore, maximè si sollicitè non asservetur, in illum valdè acidum Liquorem, quem Acetum Vini dicimus, degenerat; à quo, Ignis beneficio, obtinere Spiritum potes, &Crystallinum Salem, satis à Spiritu &Lixausali Sala Tartari differentes. Et si defaecatum Spiritum Aceri Vini affundas Sali Tartari, ejusmodi Conflictus producetur, &Ebullitio, ac si vix ulla Corpora magis contraria in rerum Natura essent: ac saepè in hoc Aceto observare est, partem Materiae in innumerabile natantium Animalculorum agmen converti, quae cum Amicus noster ante complures annos detexerit, in quodam Manuscriptorum ejus, modum nos docuit ea sine Microscopii ope clarè detegendi.