Latin
TRACTATUS
Robert Boyle, Chymista scepticus 377-4
Unproofread scanNot analysed yet
te inhibeat, lubenter admodum, priusquam progrediaris, magis particulatim vellem edoceri, quomodo hunc Salem Volatilem pares, quoniam (ut nosti) Chymici tanto numero, modis tantum non innumeris, frustra moliti sunt Salis Tartari Volatilisationem, de qua idcircò complures docti Spagyrici loquuntur, quasi sit impossibile, quidquam ex Tartaro parare, quod sit Volatile in forma Salini, vel ut quidam eorum id exprimunt, in forma Sicca. Longè absum, ut existimem (respondet Carneades) Salem, quem memoravi, illum esse, quem Paracelsus &Helmontius intelligunt, quando loquuntur de Sale Tartari Volatili, tantaque effecta ei adscribunt. Sal quippe, de quo ego loquor, longè à Virtutibus istis deficit, nec videtur Sapore suo, &Odore, aliisque obviis Qualitatibus, valdè multum differre (etsi aliquantum differat) à Sale Cornu Cervi, aliisque Salibus Volatilibus, quae ex Distillatis partibus Animalium eliciuntur. Nec satis hucusque feci Experimentorum, quae me certum redderent, eum purum esse Salem Tartari, nihil omninò de Nitro Antimoniove participantem. Verùm quia videtur vero similius, eum procedere à Tarraro, quam ab ullo Ingredientium reliquorum, &quia Experimentum in seipso non est Ignobile, satisque luciferum (novam quippe viam monstrans Sal Volatile, Acidis Salibus contrarium, ex illis Corporibus producendi, quae alias observantur non ejusmodi Liquorem, sed vel solum, vel praecipuè, Acidos largiri) tu, ut tibi satisfaciam, primas inter amicos meos tenebis, cui modum impertiar, quo nunc (antehac enim quibusdam aliis usus fui) ad id parandum utor.