Latin
TRACTATUS
Robert Boyle, Chymista scepticus 377-5
Unproofread scanNot analysed yet
Longè absum, ut existimem (respondet Carneades) Salem, quem memoravi, illum esse, quem Paracelsus &Helmantius intelligunt, quando loquuntur de Sale Tartari Volatili, tantaque effecta ei adscribunt. Sal quippe, de quo ego loquor, longè à Virtutibus istius deficit, nec videtur Sapore suo, &Odore, aliisque obviis Qualitatibus, valdè multum differre (etsi aliquantum differat) à Sale Cornu Cervi, aliisque Salibus Volatilibus, quae ex Distillatis partibus Animalium eliciuntur. Nec satis hucusque feci Experimentorum, quae me certum redderent, eum purum esse Salem Tartari, nihil omninò de Nitro