Latin
377
Robert Boyle, Chymista scepticus 377-6
Unproofread scanNot analysed yet
Antimoniove participantem. Verùm quia videtur vero similius, eum procedere à Tarraro, quam ab ullo Ingredientium reliquorum, &quia Experimentum in seipso non est Ignobile, satisque luciferum (novam quippe viam monstrans Sal Volatile, Acidis Salibus contrarium, ex illis Corporibus producendi, quae alias observantur non ejusmodi Liquorem, sed vel solum, vel praecipuè, Acidos largiri) tu, ut tibi satis. faciam, primas inter amicos meos tenebis, cui modum impertiar, quo nunc (antehac enim quibusdam aliis usus fui) ad id parandum utor.