Latin
383
Robert Boyle, Chymista scepticus 383-2
Unproofread scanNot analysed yet
proindeque (successivè) in tot differentia Corpora convertatur. Et quandoquidem Materia, tot formis discrepantibus amicta, Originariè nonnisi Aqua fuit, inque suo per tot transformationes meatu nunquam in ullam Substantiarum istarum, quae mixtorum Principia, Elementave habentur, reducta fuit, quam Ignis violentia, qui ipse Corpora non dividit in perfectè simplices Elementaresve Substantias, sed in nova Composita; Quandoquidem, inquam, haec ita se habent, non video, qui necessariò nobis sit credendum, Primigenea &Simplicia Corpora dari, ex quibus, ceu Prae- existentibus Elementis, Natura omnia alia componere teneatur.