Latin
384
Robert Boyle, Chymista scepticus 384
Unproofread scanNot analysed yet
Nec mihi liquet, qui fas non sit concipere, producere eam Corpora, quae Mixta habentur, ex se invicem posse, variè minutas earum partes alterando, contexendoque, absque eo, ut materiam in ullas ejusmodi simplices Homogeneasve Substantias, quales obtenduntur, resolvat. Nec denique video, cur absurdum censeatur existimare, quod quando Corpus in supposita sua simplicia Ingredientia, Ignis ope, resolvitur, istae Substantiae non sint vera propriaque Elementa, sed potius Accidentaliter, quasi producta ab Igne fuerint, qui Corpus aliquod in partes minutas dissipando, si quidem partes istae in Vasis benè clausis concludantur, utplurimum necessariò efficit, ut alio sese modo associent quam prius, atque ita eas in Corpora tam differentium Consistentiarum redigit, quibus constituendis prior Corporis Textura, concurrentesque Circumstantiae dissociatas ejusmodi particulas aptas reddunt: uti experientia nobis ostendit (quod &jam notavi, &probavi) quod, quemadmodum quaedam dantur Concreta, cujus partes, quando ab Igne dissipatae, aptae sunt redditae, ut ejusmodi Schemata induant, quae Oleum, Salem, &Spiritum appellamus; ita dantur alia qualia inprimis sunt maxima pars Mineralium, quorum Corpuscula cum sint alterius magnitudinis, figuraeve, vel alio fortè modo conterta, largiri in Igne detrectant Corpora similium Consistentiarum, sed fortè alia differentium Texturarum. Ne memorem, nos non videre, ab Auro, nonnullisque aliis Corporibus. Ignem ullas omninò Distinctas Substantias separare; neque vel similares istas partes Corporum, quas Chymici Ignis adminiculo obtinent, esse Elementa illa, quorum nomina gerunt, sed Corpora Composita, quibus, ob suam cum illis in Consistentia, nonnullisve aliis obviis Qualitatibus, similitudinem tales Appellationes imponere Chymicis visum fuit.