Latin
CONCLUSIO
Robert Boyle, Chymista scepticus 386
Unproofread scanNot analysed yet
CONCLUSIO. Lrima haec Cameudis verba cum paulò post exciperemur à sono, qui ab eo loco proficisci videbatur, ubi reliquum Consortium erat, ille pro monito id habuit, tempus poscere, ut sermonem suum concluderet, vel abrumperet, amicumque suum ita est affaus; Spero, iam te videre, Eleutheris, quod si Helmontis Experimenta vera sunt, absurdum non sit dubitare, num absurda sit ex Doctrina, quae non asserit ulla Elemeura sensu prius explicato. Verùm quia, uti aliquot ex Argumentis meis miram vim liquoris Astahest in resolvendis Corporibus supponunt, ita effecta istis viribus adscripta adeò sunt incomparabilia, &stupenda, ut, licet certus non sim, ejusmodi Agens esse non posse, parum minùs tamen, quam αὐτοξια requiri videatur ad certum aliquem reddendum, illud actu esse; proinde judicandum tibi permitto quantum ista ex Argumentis meis, quae nituntur Operationibus Alkahesticis, infirmentur eo, quod iste Liquor parum non habet; ideoque te rogatum velim, ne putes me hoc Paradoxum, quod omnia rejicit Elementa, proponere ceu Opinionem, quae pari probabilitatis cum priore sermonis mei parte ambulet. Ex ea enim satis tibi factum spero, Argumenta à Chymicis afferri solita ad probandum, omnia Corpora vel ex Tribus constare Principiis, vel ex Quinque, validitate multum cedere iis, quibus usus sui ad probandum, non certum ullum Determinatumque ejusmodi Principiorum Elementorumve numerum in Mixtis universim omnibus posse inveniri.