Latin
CONCLUSIO
Robert Boyle, Chymista scepticus 387-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nec opus esse, tibi dicam, arbitror, Anti Chymica hac Paradoxa verti magis in rem eorum potuisse; nisi obstitisset, quod, cum Curiositatem meam intra Chymicorum Experimentorum Cancellos non coerceam, ego, qui Vir adhuc sum juvenis, &Junior Chemicus, nonnisi angustam hactenus eorum supellectilem mihi perari, tam gravis difficilisque pensi respectu, ac mihi imposuisti: praeterquam quod, ut verum fatens, uti quibus. dam vel ex optimis illis Experimentis, quae mihi nota sum, non audebam, quod necdum ea aperire mihi liceat. Verum mut sit, puto me praesumere posse, qua hactenus deserne, te adductarum ut credas, Chymicos multò fuisse feliciores in Experimentis, quam in eorum Causis inveniendis; vel in assignandis Principiis, per quae omnium optimè queat explanari. Et sanè, quando in Paracelsi scriptis mihi occutium nugatorii ejusmodi &intellectum fugientes sermones, quibus iste Auctor saepè discrucias, fatigatque Lectorem, egregiis ejusmodi Experimentis adscripti, quae licet ille rarò dilucidè doceat, ego saepe depechendo ipsum novisse; mihi videtur, Chymicos in suis in vestigationibus veritatis non esse dissimiles Tarsensis Salomanis Classis Navigatoribus, qui ex longis suis fastidiosisque Itineribus non modò Aurum, &Argentum, &Ebur, sed Simies etiam, &Pavenes secum afferebant. Ita quippè scripta complurium (non enim dico, omnium) Philosophorum Hermeticorum nobis exhibent, unà cum pluribus solidis eximiisque Experimentis, Theorias, quae vel, Pavonis plumarum ad instar, multum habent ostentationis, nihil autem soliditatis, nec usus; vel, simorum ad instar, si quandam rationis prae se ferunt similitudinem, hac vel illa absurditate suiditate deturbantur, adeò ut attentè consideratae ridiculae appareant.